monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 31
Confitemur item et unigenitum et primogenitum; sed unigenitum Verbum dicimus, quod semper fuit, et est in Patre; primogenitum autem quantum ad hominem. Sed tamen differt a creatura communi: quoniam et primo genitum a mortuis. Confitemur unum esse Deum. Confitemur unam Patris Filiique divinitatem; neque quisquam negat aliquando Patrem Filio maiorem, non propter aliam essentiam, non propter differentiam, sed quia ipsum nomen Patris maius est filio.