monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 30
Deus autem nunquam terminum habet. Non dicimus Patrem Filium esse, neque rursum Filium Patrem esse; sed Pater Pater est, et Filius Patris est Filius. Confitemur virtutem esse Patris Filium. Confitemur Verbum Dei Patris esse, praeter quod aliud non est, et Verbum verum Deum, et sapientiam, et virtutem, verumque Filium tradimus. Et non sicut caeteri filii nominantur, ita Filium dicimus: quoniam illi aut gratia regenerationis dii erunt, aut eo quod digni fiant, filii nuncupantur, neque propter unam substantiam quae est Patris et Filii.