monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 29
Opifex est archangelorum, et angelorum, et mundi, et humani generis, quoniam ait: Omnium artifex sapientia docuit me . Et omnia per ipsum facta sunt . Non enim semper esse potuerat, si sumpsisset exordium: quandoquidem Verbum, quod semper est, non habet initium.