monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 28
Absurdum namque est dicere, aliquando Patrem non fuisse Patrem. Patrem enim sine Filio neque nominari, nec esse potuisse. Est enim ipsius Filii testimonium: Ego in Patre, et Pater in me ; et, Ego et Pater unum sumus . Nullus nostrum negat natum: sed quibus natum ? Omnibus quae invisibilia et visibilia nuncupantur.