monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 27
Nos autem hanc percepimus, et eruditi sumus, hanc habemus catholicam apostolicamque traditionem, et fidem atque confessionem, unam esse substantiam nominantes Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et si quaerant quae sit Filii substantia, profitemur eam esse quae Patris: indubitanter nunquam Patrem sine Filio, neque Filium sine Patre fuisse credentes, nec esse potuisse, quod est Verbum Spiritus.