monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 26
Sic enim se intelligere natum profitentur, quia sic dixerunt, quod natum est factum est. Et quia cum Christus ante saecula sit, dederunt ei principium atque finem, quod non in tempore, sed habet ante saecula. Proinde duae viperae ex aspide Ariana progressae sunt, Valens et Ursacius, qui gloriantur, et non dubitant se dicere Christianos: profitentes quoniam Verbum, et quoniam Spiritus, et vulneratus, et interfectus, et mortuus est, et resurrexit; quodque cohors studet haereticorum, diversas esse substantias Patris, et Filii, et Spiritus sancti pronuntiant, et eas esse divisas.