monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 24
Sint igitur a nobis et omnibus anathema, eo quod verbum veritatis videantur esse cauponati. Apostolicum namque praeceptum est: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit . His ergo nullum communicare denuntiate; nulla enim communio luci ad tenebras . Hos pellite procul ab omnibus ; nulla enim concordia Christo ad Belial. Servate vos, fratres charissimi, ut neque scribatis eis, neque eorum scripturas suscipiatis.