monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.81 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 23
Theodorum vero Heracleae Europae, et Narcissum Neroniadis Ciliciae, Acacium Caesareae Palaestinae, et Stephanum Antiochiae, Ursacium Sigiduni Mysiae, Valentem ex Mirsia Pannoniae, Menophantum Ephesi, et Georgium Laodiceae, licet metuentes ab Oriente non venerint, tamen eo quod a beatae memoriae Alexandro civitatis Alexandrinae pontifice sint damnati, et eo quod secum Arianos habeant, et propter crimina eis illata, generali eos decreto sanctum concilium episcopatu deposuit; et decrevimus non solum episcopos eos non esse, sed neque communionem cum fidelibus promereri. Eos enim qui dividunt a paterna substantia et divinitate, et alienant Verbum a Patre, dividi ab Ecclesia catholica convenit, et esse alienos a nomine Christiano.