monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 22
Propterea charissimos quidem fratres nostros et comministros Athanasium Alexandrinae civitatis episcopum, et Marcellum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae comministrantes Christo, innoxios et puros esse decrevimus: scribentes ad uniuscuiusque parochiam, ut singularum Ecclesiarum populi cognoscentes sui episcopi puritatem, eum se episcopum et habere et sperare cognoscam; eos autem qui in eorum Ecclesias luporum instar ingressi sunt, id est, Gregorium in Alexandria, Basilium in Ancyra, Quintianum Gazae, nec episcopos nominandos, nec Christianos, nec quamlibet penitus cum eis habendam esse communionem, nec eorum litteras habendas, nec scribendum eis.