monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 20
Isti namque convenientes cum Orientalibus non sinebant eos nec in sanctum concilium ingredi, nec omnino accedere ad ecclesiam Dei. Et venientes in Sardicam conciliabula apud semetipsos per loca singula faciebant, et acta quaedam cum terroribus concinnabant; quatenus nihil penitus ad iudicium perveniret, neque sanctum possemus celebrare concilium. Haec omnia cognoscere potuimus a consacerdotibus nostris Macario Palaestino et Asterio Arabiae, qui cum eis venerant, et ab eorum perfidia recesserant. Hi namque ad sanctum concilium venientes, violentiam quam passi sunt narraverunt, nihil dicentes apud eos agi rectum: insuper adiicientes quia dum essent rectae fidei, prohibiti fuissent ab eis ad haec loca venire, et propter interminationem vix ab eis intercedere potuissent. Ob hanc causam Sardicam venientes, in una domo cuncti manserunt, neque brevi tempore a se recedere patientes.