monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 18
Asclepas autem comminister obtulit monimenta Antiochiae confecta sub accusatorum praesentia, et Caesariensis Eusebii, et ex sententia iudicantium episcoporum se ostendit innoxium. Recte siquidem, o charissimi fratres, evocati frequenter, obedire noluerunt, recte quoque fugerunt. Conscientia namque sua perterriti, per fugas suas calumnias indicarunt; et quae praesentes accusatores super eis dixerant, etiam probaverunt.