monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 17
Duo namque presbyteri qui cum Meletio aliquando degebant, et postea a beato Alexandro episcopo civitatis Alexandrinae suscepti sunt et cum Athanasio constituti, testati sunt nunquam illum presbyterum fuisse Meletii, neque habuisse Meletium in Mareote ecclesiam vel ministrum; et qui penitus neque presbyter fuerat, nunc eum velut episcopum produxerunt, ut eo nomine in suis calumniis terrere viderentur auditores. Lectae sunt enim et litterae consacerdotis nostri Marcelli, et inventa est Eusebii similiumque nequitia. Nam ea, quae, veluti querimoniam faciens, Marcellus dixit, haec tanquam ipse confirmaret accusaverunt. Haec ergo sunt lecta, et reliqua, et praecedentes pariter quaestiones; rectaque huius viri fides inventa est. Non enim a sancta Maria, sicut isti firmabant, dedit Deo Verbo principium, neque finem habere asseruit eius imperium; sed regnum eius et sine principio, et sine termino esse conscripsit.