monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 15
Proinde dixerunt monumenta adversus eos fuisse confecta, quae tamen probatum est ex una parte celebrata: in quibus gestis pagani examinabantur et catechumeni; ex quibus unus catechumenus inquisitus, ait intus se fuisse quando Macarius venerat ad eumdem locum. Alter autem interrogatus, dixit illum famosissimum Ischyram tunc aegrotasse, et in cella iacuisse; ut ex hoc appareat nihil gestum ex omnibus sacramentis, eo quod et catechumeni intus fuissent, et Ischyras non adesset, sed iaceret aegrotus.