monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 14
Nam Arsenium, quem dicebant ab Athanasio peremptum, hic vivit, et inter viventes commorari dignoscitur; ex quo etiam alia probantur esse conficta. Quia vero etiam calicem divulgaverunt fractum a Macario Athanasii presbytero, testati sunt qui de Alexandria et Mareote venerant, nihil tale fuisse gestum. Sed etiam episcopi Aegypti Iulio consacerdoti nostro scribentes, valde firmabant quia neque suspicio fuisset huiusmodi.