monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 12
Quisquis enim eorum respuisset ordinationem atque communionem, his necessario subdebatur iniuriis. Conspicientes igitur facinorum suorum angustias, confusi recesserunt. Et ulterius haec non valentes abscondere, in Sardicensium venerunt urbem, ut per adventum suum quasi talia se nequaquam perpetrasse monstrarent. Videntes autem quibus calumnias irrogaverant, et oppressos a se simul accusatores, et increpationes prae oculis suis habentes, evocati ad iudicium ingredi nequiverunt. Athanasio quippe, Marcello, et Asclepa, nostris consacerdotibus fiducialiter agentibus, et nimis ingemiscentibus, et imminentibus atque provocantibus eos, et promittentibus, non solum se calumnias evidenter ostendere, sed etiam quae in eorum Ecclesiis deliquissent; illi vero tanto conscientiae terrore constricti sunt, ut fugerent, et per fugam suas calumnias aperirent, delictaque sua iudicii declinatione faterentur.