monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 11
Lectae sunt namque litterae Theogonii contra consacerdotes nostros Athanasium, Marcellum et Asclepam, ut etiam imperatores movisse viderentur. Quas litteras diacones Theogonii vulgaverunt; super haec autem virginum nuditates, ecclesiarum incendia, carceres contra sacerdotes nostros adhibitos. Quae omnia non pro alia re, nisi pro detestabili Arianorum haeresi commisisse noscuntur.