monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 10
Alii vero eorum insidiis mortem sibi testabantur inflictam, quoniam ad tantam superbiam sunt perducti, ut etiam episcopum occidere conarentur, quem nisi fuga liberasset, obierat. Venit etiam consacerdos noster beatus Theodulus, fugiens eorum molimina, quibus fuerat iussus occidi. Alii vero gladiorum vulnera demonstrabant, alii famem se ab eis passos ingemiscebant; et haec non quilibet homines testabantur, sed omnes Ecclesiae, pro quibus hi qui occurrerunt et qui legatione fungebantur, insinuabant violentiarum pestes, armatos milites, populos cum fustibus, iudicum terrores, falsarum litterarum obiectiones.