monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 7
Nam si de gestis contra eos habitis praesumpsissent, non retardarentur occurrere. Verumtamen etiam ex his quae fecerunt in hoc sancto magnoque concilio, eorum machinatio evidenter apparet. Venientes enim in Sardicensium civitatem atque videntes fratres nostros Athanasium, Marcellum, Asclepam et caeteros, ad iudicium accedere timuerunt; et non semel, non secundo, sed etiam frequenter citati, vocationibus obedire noluerunt; congregatis videlicet in concilio Osio longaevo (qui propter aetatem, atque confessionem, tantumque laborem, omni honore dignus apparuit) et reliquis, sustinentibus et invitantibus eos ingredi iudicium; ut quaeque contra absentes consacerdotes diffamaverant atque conscripserant, praesentes ostenderent.