monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 6
Scripserunt quoque ex aliis partibus episcopi, testimonium perhibentes puritati Athanasii consacerdotis nostri; et ea quae ab Eusebio et consectatoribus eius gesta sunt, nihil aliud quam mendaciis et calumniis plena esse firmantes. Cum utique evocati a charissimo et consacerdote Iulio, et non occurrentes, sicut ex scriptis eiusdem episcopi Iulii comprobatur, aperte videantur calumniatores existere.