monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 3
Multa quidem ac saepius ministri Arianae vesaniae praesumpserunt adversus Dei servos et rectam fidem custodientes. Adulteram namque doctrinam proponentes, orthodoxos expellere sunt conati; et intantum insurrexerunt adversus fidem, ut neque auditus Deo amabilium lateret imperatorum. Igitur gratia Dei cooperante, etiam ipsi piissimi principes ex diversis nos provinciis et civitatibus colligentes, sanctum hoc concilium in Sardicensium celebrari urbe praeceperunt, quatenus, ablata omni discordia, et omni perfidia procul expulsa, sola Christi pietas apud omnes inviolata servetur.