monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 23, 4
Et venientes ad Philippopolim Thraciae, seorsum fecere concilium, et aperte iam consubstantialitatem anathematizaverunt; et sectam inaequalis substantiae epistulis conscribentes, ubique miserunt. Qui autem in Sardica convenerant, primum quidem horum damnavere vesaniam, deinde accusatores Athanasii dignitate privaverunt; et terminum fidei Nicaenae corroborantes, et tractatum de divinae substantiae inaequalitate respuentes, consubstantialitatem apertius tradiderunt, etiam ipsi ubique scripta propria dirigentes. Ex utraque ergo parte arbitrati sunt recte se facere; Orientales quidem, eo quod a se damnatos illi susciperent; Occidentales autem, quoniam ante cognitionem damnatores effugerant; et quoniam hi quidem Nicaenam servabant fidem, illi vero eam adulterare praesumpserant.