monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 23, 1
Undecimus itaque annus erat ab obitu patris duorum Augustorum: coss. autem tunc fuere Ruffinus et Eusebius, quando celebratum est Sardicense concilium . Ex Hesperiis ergo partibus convenerunt episcopi quasi trecenti, sicut Athanasius ait. Ex Orientalibus sex et septuaginta tantummodo, sicuti Sabinus dicit.