monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 22, 1
Episcopum namque Constantinopoleos Paulum persequentes atque comperientes, palam suffocandum esse censuerunt in Cucuso Cappadociae, habentes auctorem Philippum praefectum. Erat enim eorum haereseos tunc patronus, et consiliorum minister iniquorum. Huiusmodi enim crudelitates blasphemia Arii germinavit. Contra Unigenitum namque vesaniunt ministri praesumptionum eius.