monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 21, 2
Multae siquidem etiam aliae passiones medicinam synodicam requirebant. Nam et Paulum Constantinopolitanae urbis episcopum, pro rectis dogmatibus Ariani ad periculum mortis usque perduxerant, tanquam seditionis auctorem, et alia quaedam adiecerant quae calumniatoribus sunt amica. Quem tamen tunc populus Sardicae propter inimicorum insidias abduci non est passus. Paulo post autem defuncto Constante, flectentes Ariani levissimam principis voluntatem, et a regia civitate pellentes Paulum, eum ad civitatulam Cucusenam, quae tunc erat Cappadociae, nunc vero secundae Armeniae, migraverunt . Sed non sufficit in hoc cuncta turbantibus vita Pauli mirabilis, licet in solitudine constituti.