monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 20, 2
Videns autem Constans iniuste gravatos homines, nec crimina fuisse vera pro quibus dicebantur a communione suspensi, sed gestum propter dissonantiam fidei; cum satisfacere nequivissent pro quo venerant, remisit eos ad propria. Post tres autem annos rursus orientales episcopi Occidentalibus aliam epistulam direxerunt, quam multorum versuum nominavere conscriptionem, eo quod ultra priores prolixo eloquio confecta videretur.