monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 20, 1
Imperator autem fratri suo Constantio scripsit ut aliquos orientalium episcoporum satisfacturos de quorumdam damnatione dirigeret. Quapropter eliguntur tres, Narcissus Irenopolites , Cilix episcopus, Theodorus Heracliae Thraciae, et Marcus Arethusae Syriacae. Qui venientes in Italiam, facta propria vindicabant, nitentes imperatori persuadere orientalis concilii iustam esse sententiam. Cumque fidei suae confessionem exigerentur, fidem quidem Antiochiae expositam celaverunt. Aliam vero conscribentes confessionem obtulerunt, multo tamen a Nicaeno concilio dissonantem.