monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 19, 2
Inter haec suscepit etiam litteras Aegyptiorum episcoporum, asserentium falsa esse quae contra Athanasium dicebantur. Quo facto Iulius rescripsit eis qui fuerant in Antiochia congregati, culpans eos primum de iniuriis litterarum, deinde cur eum ad synodum suam non vocassent, canonibus quippe iubentibus extra Romanum nihil decerni pontificem; insuper quia latenter corrumperent fidem, et quia Tyri gesta per subreptionem fuerint et arte composita; et quia contra ius ex una parte confecerint monimenta gestorum, referens et falsitatem de Arsenio concinnatam.