monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 19, 1
Interea contra Athanasium alia machinatio fabricata est. Ecclesiae namque Alexandrinorum, Augustorum pater eroganda pauperibus frumenta donaverat; quae dixerunt Athanasium vendere, et suis utilitatibus applicare. Quod imperator credens, eum iussit occidi. Hoc sentiens Athanasius, latenter effugit. Tunc igitur Iulius Romanae urbis episcopus cognoscens Arianorum insidias adversus Athanasium machinatas, postquam Eusebii litteras susceperat, evocavit Athanasium, cum audisset locum ubi erat absconsus.