monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 18, 5
Tunc ergo, sicuti fertur, perempti sunt circa tria millia centum et quinquaginta. Alii a militibus interfecti, alii vero compressione sunt mortui. His actis Macedonius tanquam nihil mali gerens, sed veluti mundus et innocens a praefecto magis quam ab ecclesiasticis regulis traditum sibi percepit episcopatum. Tantisque necibus ipse et Ariani Ecclesiae iura tenuerunt.