monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 18, 2
Simulans autem publicum se habiturum esse tractatum, processit ad thermas vocabulo Zeuxippas, ibique cum honore quasi necessario vocavit Paulum. Cumque venisset, repente praefectus sacra monstravit imperatoris, et episcopus quidem illic iniustam sententiam patienter tulit. Porro praefectus metuens multitudinis impetum, quae ibi convenerat, propter timoris famam, unam fenestram thermarum iussit aperiri, per quam ad palatium ductus Paulus, et missus in navem ad talia paratam, velociter ductus est in exsilium.