monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 16, 1
Verum pontifices Orientis graviter hoc ferentes, et in Antiochia congregati , Iulio rescripserunt epistulam, ornato quidem stylo compositam, ironia vero maxime plenam, et non sine interminationis qualitate confectam. Fatebantur enim circa omnes Romanorum Ecclesiam esse munificam , veluti quae apostolicam haberet curam, et antiquitus mater pietatis existeret, licet ab Oriente ad eam praedicatores dogmatis advenissent. Se vero non propterea secundo loco habendos existimabant, eo quod non magnitudine aut multitudine abundarent ecclesiarum, cum vitae qualitate non cederent; crimenque Iulio importabant, eo quod Athanasii sectatoribus communicasse videretur, et tanquam eorum contumelias irrogasset, eorumque sententiam destruxisset; et veluti iniustum eius factum ecclesiasticisque sanctionibus dissonans arguebant. His ita conscriptis, addiderunt quia si susciperet Iulius damnationem ab eis factam, et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmaret, pacem cum eo et communionem haberent.