monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 15, 2
Cognoscens ergo Romanus episcopus crimina singulorum, et omnes Nicaeno concilio concordare comperiens, eos in communionem suscepit, tanquam omnium curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, singulisque reddidit suas ecclesias, et orientalibus scripsit episcopis: culpans quia non recte tractassent viros inculpabiles, de suis ecclesiis eos expellentes, et quod constituta Nicaeni concilii minime conservarent.