monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 13, 3
Nam pene octoginta millia per dies singulos, urbe Alexandria mittente, primo ministrabantur. Hoc itaque facto Macedonium distulit statuere urbis episcopum; irascebatur enim et adversus eum, non solum quia praeter ipsius voluntatem fuerat ordinatus, sed quia propter seditiones inter eum Paulumque factas plurimi perierant, simul et magister militum fuerat interemptus. Dimittens ergo eum missas facere in ecclesia solum in qua fuerat ordinatus, denuo est profectus in Antiochiam.