monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 13, 2
Facta autem seditione, populus erat praeparatus ad ultionem. Cumque Hermogenes insisteret ut militari manu expelleret Paulum, accensus populus, ut fieri solet in talibus, irrationabiliter ei resistebat, eiusque domum incendentes, ipsumque trahentes interemerunt. Haec gesta sunt consulatu Constantii tertio et secundo Constantis (id est, anno Dom. 341). Quo tempore Constans quidem Francos Romanorum subiecit imperio. Constantius autem de interitu Hermogenis agens, ab Antiochia veredis Constantinopolim venit, et Paulum quidem expulit civitate , urbi vero damna concussit, auferens ei frumenti a suo patre collati ultra quadraginta millia modiorum, quae quotidie frangebantur.