monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 12, 1
Eusebius autem legationem misit ad Iulium Romanae urbis episcopum, rogans ut contra Athanasium iudex esset. Sed quae de Athanasio decreverat Iulius, Eusebius non occurrit agnoscere: quia dum paucum tempus vixisset post concilium, vita privatus est. Quapropter Constantinopolitae Paulum rursus in ecclesiam introduxerunt.