monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 11, 1
Interea Gregorium deducebat in Alexandriam Syrianus magister militiae, et cum eo armati milites numero quinque millia, quibus etiam aderant Arii sectatores ibi morantes. Sed quomodo Athanasius ecclesia pulsus, ne caperetur effugit, arbitror esse dicendum. Erat enim vespera, et populus in vigiliis observabat: sperabaturque futura collectio. Inter haec venit magister militum, et circa ecclesiam per cohortes suos milites ordinavit.