monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 9, 3
Maximus tamen Hierosolymitanus Macarii successor non adfuit: cogitans quia ei posset subripi, ut in damnationem subscriberet Athanasii. Sed neque Iulius interfuit maximae Romae praesul, neque in locum suum aliquem destinavit; cum utique regula ecclesiastica iubeat non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari. Fit ergo synodus in Antiochia sub praesentia Constantii principis, consulatu Marcellini et Probini (id est, anno Dom. 340 secundum Cassiod., vel. 341 secundum Baron.). Erat autem quintus annus mortis Constantini patris Augustorum.