monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 9, 2
Egit ergo ut in Antiochia Syriae synodus fieret, sub occasione quidem dedicationis ecclesiae quam pater Augustorum fabricari coeperat , et post eius obitum Constantius decimo anno eam a tempore fundationis expleverat: pro veritate autem ad subversionem atque destructionem Nicaeni concilii. Ad quam synodum convenerunt ex civitatibus diversis episcopi nonaginta.