monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 9, 1
Post paululum vero tempus imperator ad Constantinopolim veniens, indignatur ob ordinationem factam Arianorum episcoporum; constitutoque concilio Paulum quidem removeri fecit; Eusebium vero ex Nicomedia migrantem Constantinopolim, episcopum esse decrevit. Quo facto Antiochiam profectus est imperator. Eusebius itaque nullo modo cessare patiebatur, sed omnia commovebat, donec suum propositum perduceret ad effectum.