monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 8, 3
Ex hac causa maior contentio pro episcopi ordinatione surrexit, Ecclesiamque turbavit, cum populus utique in duas divisus esset partes, aliique defenderent Arianum dogma, alii vero Nicaeni decreta concilii. Igitur donec Alexander viveret, Homousiani pontifices potiores erant Arianorum, quia hi quotidie convicti minuebantur. Cum vero Alexander obiisset, contentio rursus ex utraque parte commota est.