monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 5, 3
Hinc ergo Athanasium et eius sectatores accusans, insidias instruebat. Huius cooperatores erant Eusebius et Theogonius, et Theodorus Perinthius, qui eloquentior videbatur, et scripsit explanationes Evangeliorum, quem plurimi Herocleioten vocant . Isti namque saepius videntes imperatorem, reversionem Athanasii multorum causam asserebant esse malorum; et non solum Aegyptum, sed etiam Palaestinam, et Phoenicen, vicinasque gentes eius gratia dicebant esse turbatas. Proinde huiusmodi verbis levissimam obsidentes imperatoris intentionem, suaserunt ut Athanasium ab Ecclesia rursus expelleret.