monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 5, 2
Hinc iste Constantio factus notus, tradito testamento accepit ad eum ingrediendi fiduciam. Qui videns facilem Constantii voluntatem, et velut calamum ventis accedentibus agitari, praesumpsit contra evangelica dogmata bellum assumere, et adversus Ecclesias asperrimam erigere tempestatem. Dicebat enim esse culpabiles qui consubstantialitatis vocem, quae scripta non inveniretur, in fidei doctrina posuissent, quod inter sacerdotes et eos discordiam generaret.