monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 5, 1
Igitur tempore quo Constantinus ad perenne transivit imperium, testamento filiis temporale distribuens regnum (nullus enim eorum erat praesens), presbytero a sorore propria sibimet commendato suum credidit testamentum: praecipiens illud Constantio dari, qui inter alios videbatur esse vicinior, et prius venire posse credebatur.