monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 2, 4
Et ita me iubente habitare praeceptus est , ut in hac civitate in qua degebat, bona ei necessaria non deessent. Talis enim est eius venerabilis virtus, divinis freta olatiis, ut etiam molestias asperioris fortunae despiciat. Quapropter licet ad charissimam reverentiam vestram dominus noster beatae memoriae Constantinus pius, meus pater, eumdem episcopum in suum locum restituere proposuerat: tamen, quoniam humana sorte praeventus, antequam haec compleret vota requievit, consequens arbitratus sum voluntatem divae memoriae imperatoris implere.