monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 1, 2
Et illi quidem haec agebant, ministrante sibi presbytero per quem Constantini temporibus Arius ab exsilio fuerat revocatus. Erat enim is presbyter Constantio quoque gratus, eo quod paternum ei servaverat testamentum, ita ut usque ad principem palatiique potentes haberet accessum. Eusebius autem in aula regali videbatur ita perspicuus, ut suos consectatores faceret Augustos ac proceres.