monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 1, 1
Igitur sub imperio Constantini per Ecclesias talia provenerunt. Quo moriente, rursus ad querimoniam venit dogma Nicaeni concilii. Nam licet vivente Constantino non illud omnes susceperint, tamen aperte renuere non audebant. Quo moriente, plurimi ab eo se indubitanter abstinuere concilio. Erant enim isti, qui etiam primitus videbantur esse suspecti: praecipue vero Arii sectatores Eusebius et Theogonius, cuius dogma se firmare credebant, si reverti Athanasium prohiberent, et consectatori suo Aegyptiacae dioecesis iura contraderent.