monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 12, 5
Ita facto testamento, tribus filiis haeredibus constitutis, est defunctus. Corpus autem imperatoris in aureo loculo collocatum, ad Constantinopolim est devectum, et in palatii celso loco repositum. Quod in multis honoribus atque veneratione quasi viveret habebatur, donec aliquis filiorum eius assisteret. Postea vero ab Oriente Constantio veniente, cum imperialibus exsequiis funus eius sepultum est in Apostolorum ecclesia; quam propterea fecerat, ne imperatores et sacerdotes reliquiis privarentur apostolorum. Vixit autem Constantinus imperator annis sexaginta et quinque, regnavit autem triginta et uno.