monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 12, 1
Cumque religiosissimus imperator potius Christianitate gauderet, et veri Dei testimonio fidem Nicaenam roborari cognosceret, in his quae fuerant de Ario gesta laetabatur. Qui cum tres habuisset filios, eos Caesares nuncupavit, et singulos eorum per decenos annos imperii sui principes esse constituit. Id est, primum quidem filium sui nominis Constantinum Hesperiarum partium in decennali suo fecit habere principatum; secundum vero avi nomine Constantium in vicennalibus suis Caesarem in Oriente constituit; iuniorem vero Constantem in suis tricennalibus ordinavit.