monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 10, 8
Et ita factum est, ut repente sequeretur et mors. Secessus vero ubi talia gesta sunt, in Constantinopolitana urbe monstrabatur, sicuti dixi, post Constantini forum atque macellum in porticu constitutum: omnesque transeuntes digito notabant locum, detestabilem Arii recordantes interitum.