monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 10, 7
Percunctatusque si secessus esset in proximo, et agnoscens esse post Constantini forum, perrexit illuc. Quo facto, defectus eum quidam cum effusione corripuit, et una cum stercoribus meatus quoque prolapsus est. Tunc ergo concidit, et sanguinis multitudo cum subtilibus intestinis subsequenter effluxit; decurrebantque pariter cum splene etiam interna iecoris.